POMPONIUS JCtus celebris

POMPONIUS JCtus celebris
POMPONIUS JCtus celebris
floruit sub Alexandro Severo si sides habenda Lampridio, apud quem, c. 68. in Imperatoris huius consilio dicuntur fuisse, Fabius Sabinus Sabini insignis viri filius-Domitius Ulpianus --- Iulius Paulus iuris peritissimus, Claudius Venatus orator amplissimus: Pomponius legum peritissimus, Alphenus etc. Sed, ut bene observavit Casaubonus, multi hîc inter Alexandri consiliarios nominantur Iuris consulti, qui aetate longe antecesserunt, ut nemini obscurum esse potest, qui in Pandectarum lectione paulô diligentius fuerit versatus: Quae causa est, quod Iac. Cuiacius multis suorum scriptorum locis, Lampridii fidem et hîc diligentiam desideret. Sed absolvunt Lampridium culpae veteres membranae Regiae Bibliothecae et Puteani: quae, praetermisfis, qui in vulgatis libris post Claud. Venatum recensentur, Venato statim Catilium Severum subiungunt, missis compluribus istis, quos inter ambos vulgares editiones intericiunt. Nequve tamen omnes illi subditii sunt ac adulterini; multi enim in hoc albo continentur Alexandro aequales, quorum nomina recensuisse hîc Lampridium, dubium non est. Pomponius interim νοθέυειη namque licet non constet de illius aetate accurate, antiquiorem tamen Alexandri principatuu fuisse, certum est, cum Ulpianus, Paulus, Marcianus, non ut aequalis huius meminerint, sed ut multo vetustioris. Ipse Pomponius librô singulari, cui titulum fecerat Enchiridium, priorum Iurisperitorum successionem ultra Salvium Iulianum non persequitur. Vide praefatum Isac. Casaubon. Nontis ad b. l.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”